[35]
nihil a me arbitror praeteritum1, sed aliquid ad extremam
partem causae2 reservatum. id autem aliquid quid3 est? te ut
plane Deiotaro reconciliet4 oratio mea. non enim iam metuo
ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere
aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar.
quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit;
neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares5
multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui6 in
altera parte fuisset7 ea sumeres non recusavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

