[7]
quae
quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae
causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis
saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre,
quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat
hanc perturbationem meam.
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum
spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque1
usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam
non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

