This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
nam Lacedaemonios quidem
etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus.
neque id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans
ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de
Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator
utatur laterum inclinatione forti ac virili, non a scena et
histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra; cuius
disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

