Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
ubi est Romam ventum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum
eis ex auctoritate patrum,
[2]
ne Samnitibus foederatis
bellum inferrent, Annius, tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur: '
[3]
tempus erat' inquit, 'T. Manli vosque patres
conscripti, tandem iam vos nobiscum nihil pro imperio
agere, cum florentissimum deum benignitate nunc Latium armis virisque, Samnitibus bello victis, Sidicinis
Campanisque sociis, nunc etiam Volscis adiunctis, videretis, colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse imperium.
[4]
sed quoniam vos, regno inpotenti
finem ut inponatis, non inducitis in animum, nos,
quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus, ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires
[p. 455]
quoque aequari dis inmortalibus placuit.
[5]
consulem
alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;
[6]
et ut imperii eadem
sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera
utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene
vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes
vocemur.'
forte ita accidit,
[7]
ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non
tenuit iram, ut, si tanta dementia patres conscriptos
cepisset, ut ab Setino homine leges acciperent, gladio
cinctum in senatum venturum se esse palam diceret
et, quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu
interempturum.
[8]
et conversus ad simulacrum Iouis 'audi,
Iuppiter, haec scelera' inquit; 'audite, Ius Fasque.
peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo,
Iuppiter, augurato templo captus ipse atque oppressus
visurus es?
[9]
haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum
Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius
vobiscum postea fecit?
[10]
non venit in mentem pugna
apud Regillum lacum? adeo et cladium veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum ergo vos obliti
estis?'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

