This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
neque eo minus principio insequentis annis Q.
Servilio Ahala L. Genucio consulibus dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis.
[2]
acerbitas in dilectu, non damno modo civium sed etiam laceratione
corporum cumulata,
[3]
partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox
cognomenque Imperiosi, grave liberae civitati, ab ostentatione saevitiae adscitum, quam non magis in alienis
quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret.
criminique ei tribunus inter cetera dabat,
[4]
quod filium
iuvenem, nullius probri conpertum, extorrem urbe domo
penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum,
in opus servile,
[5]
prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis
cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se
natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit
et lingua inpromptus.
[6]
quod naturae damnum utrum
nutriendum patri, si quidquam in eo humani esset, an
castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse?
ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid
ex progenie sua parum prosperum sit;
[7]
at hercule L.
Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii
[p. 402]
insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id extinguere vita agresti et rustico
cultu inter pecudes habendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

