This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
omnes transierunt vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.
[2]
iam evaserant
media castra, cum superscandens uigilum strata somno
corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus vigil cum proximum movisset erectique alios
concitarent, ignari, cives an hostes essent, praesidium
erumperet an consul castra cepisset,
[3]
Decius, quoniam
non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti
nec arma inpigre capere nec obsistere nec insequi poterant.
[4]
inter trepidationem tumultumque Samnitium
praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra
consulis pervadit.
[5]
aliquantum supererat noctis, iamque in tuto videbantur esse, cum Decius 'macte virtute' inquit, 'milites Romani, este;
[6]
vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam
virtutem luce ac die opus est, nec vos digni estis,
quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac
nox tegat.
[7]
hic lucem quieti opperiemur.' dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso
nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur,
[p. 440]
et tessera data incolumes reverti, qui sua corpora pro
salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se
quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos
universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque
agunt, Decium in caelum ferunt.
[8]
hic Deci castrensis
triumphus fuit incedentis per media castra cum armato
praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni
honore tribunum consuli aequantibus.
[9]
ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad
contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem,
[10]
qui auctor
omnia posthabendi, dum occasio in manibus esset, perpulit consulem, ut hostes et nocturno pavore attonitos
et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur;
credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per
saltum vagari.
[11]
iussae legiones arma capere egressaeque
castris, cum per exploratores notior iam saltus esset,
via patentiore ad hostem ducuntur,
[12]
quem incautum
inproviso adortae, cum palati passim Samnitium milites plerique inermes nec coire in unum nec arma
capere nec recipere intra vallum se possent, paventem
primum in castra conpellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt. perfertur circa collem clamor
fugatque ex suis quemque praesidiis.
[13]
ita magna pars
absenti hosti cessit; quos intra vallum egerat pavor —
fuere autem ad triginta milia—omnes caesi, castra
direpta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

