This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
hac legatione Romam relata positis omnium
aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni
more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore
de ea re ad populum ferretur;
[2]
iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe profecti,
Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad
montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt.
priori Valerio Samnitium legiones—
[3]
eo namque
omnem belli molem inclinaturam censebant—occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos
[p. 434]
nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
ut vero castra Romana viderunt,
[4]
ferociter pro se
quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino tulerit.
[5]
Valerius levibus certaminibus temptandi hostis
causa haud ita multos moratus dies signum pugnae
proposuit paucis suos adhortatus: ne novum bellum
eos novusque hostis terreret;
[6]
quidquid ab urbe longius
proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes
eos prodire.
[7]
ne Sidicinorum Campanorumque cladibus
Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque inter
se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci.
Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos
esse.
[8]
quid autem esse duo prospera in tot saeculis
bella Samnitium adversus tot decora populi Romani,
qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se—
[9]
Sabinos, Etruriam,
Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncos—domita
armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo
in mare ac naves fuga conpulerit?
[10]
cum gloria belli ac
virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum
intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit,
utrum,
[11]
qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa,
versari media in mole pugnae sciat.
'facta mea,
[12]
non dicta vos, milites', inquit 'sequi
volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me
petere. non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus
summamque laudem peperi.
[13]
fuit, cum hoc dici poterat
'patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus,
et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs haec
consulem habuit';
[14]
nunc iam nobis patribus vobisque
plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut
[p. 435]
ante, sed virtutis est praemium.
[15]
proinde summum
quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum
hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis,
Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen
memoria excessit;
[16]
semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per
omnes deinceps consulatus colo atque colui.
[17]
nunc,
quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum
de Samnitibus triumphum mecum petite.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

