This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Caesar etsi ad spem conficiendi negoti maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius [2] praesentem facultatem insequendi sui ademerat. relinquebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent exspectandae. id propter [3] anni tempus longum atque impeditum videbatur. interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

