This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Parasitvs
Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi,
militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
nunc me ire iussit ad eam et percontarier,
utrum aurum reddat anne eat secum semul.
5tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.
recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!
comesse panem tris pedes latum potes,
fores pultare nescis. ecquis in aedibust?
10heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
ecquis éxit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

