Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
sed accedit superioribus interiectio. alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus
octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate
nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem
nomini subiecerunt tanquam speciem eius. at ii,
qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem.
nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum
ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum
corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus,
appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque,
ventus, caelum, deus, virtus. adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae
mihi non approbantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

