[116]
domus illa mea prope tota
vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum
accessit. causa fuit ambulatio et monumentum et ista
Tanagraea oppressa libertate libertas. in Palatio pulcherrimo
prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum
pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera
eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate
superaret. et homo religiosus cum aedis meas idem emeret
et venderet, tamen illis1 tantis tenebris non est ausus suum
nomen emptioni illi adscribere. posuit Scatonem illum,
hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus
est, tectum quo2 imbris vitandi causa succederet iam3 nullum
haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se4 diceret.
inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae,
sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex
multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere
perditus. hanc vos, pontifices, tam variam, tam5 novam in
omni genere voluntatem6, impudentiam, audaciam, cupiditatem
comprobabitis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

