Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum
partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui
non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.
[2]
dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non
ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta
comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum
[3]
framea gladioque. in haec munera uxor accipitur, atque
in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert: hoc maximum
vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur.
[4]
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque
bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis
admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem
in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti
boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic
vivendum, sic pariendum: accipere se quae liberis inviolata
ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes
referantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

