BELLUM CASSI ET BRUTI
Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse 1regno videbantur, 2sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt. [2] Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant. [3] Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur. [4] Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam 3 4 5 [p. 308] et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est. [5] Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. [6] Illi comparatis ingentibus copiis eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum 6inminentia cladis destinatae signa latuerunt. [7] 7Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra 8quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops 9nimis aperte ferale signum fuit. [8] Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit et, quae esset interrogata, ‘Tuus’ inquit ‘malus genius,’ ac 10sub oculis 11mirantis evanuit. [9] Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, 12ut Caesar castris excederet, [10] quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et 13quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat 14tamen pro partibus 15 16 17 18 19 20 21 22 [p. 310] invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut 23exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit, [11] ut—par utrimque 24discrimen—capta sint 25hinc Caesaris castra, inde Cassi.26Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens Brutus27efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error 28 [12] dedit. Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum. [13] Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. [14] Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse 29bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. [15] Quis sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione 30sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur. 31 32 33 34 35 36 37 38 [p. 312]

