This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57. haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur.
[2]
huic Graccho minorem ex duabus filiis — nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat —
[3]
[p. 383] nuptam fuisse convenit. illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones 1sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset,
[4]
iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum.
[5]
senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet.
[6]
quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse.
[7]
cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse.
[8]
[p. 384] haec de tanto viro quam et opinionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erant. 2 iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

