This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
illud te
mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me
ipso numquam pluris famam hominum quam rem
publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono
publico praeponam;
[2]
quamquam, si aut bellum nullum
in Italia aut is hostis esset, ex quo victo nihil gloriae
quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono
publico faceret, simul cum bello materiam gloriae
tuae isse ereptum videri posset.
[3]
cum vero Hannibal
hostis incolumi exercitu quartum decimum annum
Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae,
si hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis
causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes
C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus
fuit, ita penes te huius fuerit?
[4]
nisi aut Hamilcar
Hannibali dux est praeferundus aut illud bellum huic,
aut victoria illa maior clariorque quam haec—modo
contingat, ut te consule vincamus—futura est.
[5]
ab
Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia
expulisse Poenos atque Hannibalem malis?
[6]
ne tu
quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam
amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata
gloriatus fueris.
[7]
nondum is est Hannibal, quem non
magis timuisse videatur quam contempsisse, qui aliud
bellum maluerit.
[8]
quin igitur ad hoc accingeris nec per
istos circumitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto
hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si
egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?
[9]
hoc et natura prius est tua cum defenderis, aliena
ire oppugnatum; pax ante in Italia quam bellum in
[p. 474]
Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro
aliis inferatur.
[10]
si utrumque tuo ductu auspicioque fieri
potest, Hannibale hic victo illic Carthaginem expugna;
si altera utra victoria novis consulibus relinquenda
est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit.
[11]
nam nunc quidem, praeterquam quod
et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere
aerarium non potest,
[12]
praeterquam quod, unde classes
tueamur, unde commeatibus praebendis sufficiamus,
nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum
adeatur, quem fallit?
[13]
P. Licinius in Italia, P. Scipio
bellum in Africa geret: quid? si—quod omnes dei
omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed
quae acciderunt accidere possunt—victor Hannibal
ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex
Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid?
quod in Africa quoque Mars communis belli erit?
[14]
domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies
cum exercitibus caesi documento sint,
[15]
ubi per aliquot
annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani
vestraeque familiae fecerant.
[16]
dies me deficiat, si reges
imperatoresque temere in hostium terram transgressos
cum maximis cladibus suis exercituumque suorum
enumerare velim.
[17]
Athenienses, prudentissima civitas,
bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili
iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna
navali florentem rem publicam suam in perpetuum
adflixerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

