previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbioshaud procul a Gadibus is locus abestclasse adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, [2] infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis [p. 468] est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit; [3] inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebanttraiecit. [4] itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulasquinquaginta inde milia absunttramisit. duae sunt Baliares insulae; [5] maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum seet iam extremum autumni eratcredebat. [6] ceterum haud secus, quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt. [7] itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est, ut intrare portum non ausi averterent in altum naves. [8] in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt fertilem agro, viris armis haud aeque validam. [9] itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt. [10] post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pityusa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suffetes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baliares
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cimbis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funditores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaditani
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BALEA´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CINABI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOENI´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PITYU´SAE
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: