previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti adlata est. itaque, quia primo vere moturus exercitum in Graeciam erat, [2] ut Illyrios finitumasque eis urbes ab tergo metu quietas Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium [p. 322] fines fecit egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pavore compulit intra muros. [3] vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter. inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. [4] his raptim actis memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit— [5] ad bellum secum adversus Aetolos capessendum incitari posse homines credebatet relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, [6] ipse, priusquam maioribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. [7] incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. [8] ad frangendas igitur vires vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit. [9] Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. [10] adversus quos Acarnanum gens et viribus impar et iam Oeniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. [11] coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros: [12] qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram execrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt [13] precatique simul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent adicerentque humatis titulum: " [14] hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt." [15] per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis, quanto res in discrimine esset, [p. 323] omittere Philippum id, quod in manibus erat, coegerunt bellum Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. [16] Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae, deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines. [17] nec Philippus, quamquam, ne opprimerentur Acarnanes, itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus. inde, cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (37 total)
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lyncus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maedi.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maedica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oricini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelagonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phragandas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scopas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sintia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thrceia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apolloniatae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bottiaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coniuratio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dardani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Harper's, Maedĭca
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERACLEIA LYNCESTIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IAMPHORINA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYNCESTIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAEDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: