This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Principio mare mirantur non reddere maius
naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
610omnia quo veniant ex omni flumina parte.
adde vagos imbris tempestatesque volantes,
omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
guttai vix instar erunt unius adaugmen;
615quo minus est mirum mare non augescere magnum.
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
quippe videmus enim vestis umore madentis
exsiccare suis radiis ardentibus solem;
at pelage multa et late substrata videmus.
620proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
umoris parvam delibet ab aequore partem,
largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
Tum porro venti quoque magnam tollere partem
umoris possunt verrentes aequora, ventis
625una nocte vias quoniam persaepe videmus
siccari mollisque luti concrescere crustas.
Praeterea docui multum quoque tollere nubes
umorem magno conceptum ex aequore ponti
et passim toto terrarum spargere in orbi,
630cum pluit in terris et venti nubila portant.
Postremo quoniam raro cum corpore tellus
est et coniunctast oras maris undique cingens,
debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
in terras itidem manare ex aequore salso;
635percolatur enim virus retroque remanat
materies umoris et ad caput amnibus omnis
confluit, inde super terras redit agmine dulci
qua via secta semel liquido pede detulit undas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

