This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
vertex conradens ex aeëre semina nubis
445et quasi demissum caelo prestera imitetur;
hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
turbinis immanem vim provomit atque procellae.
sed quia fit raro omnino montisque necessest
officere in terris, apparet crebrius idem
450prospectu maris in magno caeloque patenti.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
hoc super in caeli spatio coiere repente
asperiora, modis quae possint indupedita
exiguis tamen inter se compressa teneri.
455haec faciunt primum parvas consistere nubes;
inde ea comprendunt inter se conque gregantur
et coniungendo crescunt ventisque feruntur
usque adeo donec tempestas saeva coortast.
Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
460quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
adsidue fulvae nubis caligine crassa
propterea quia, cum consistunt nubila primum,
ante videre oculi quam possint tenvia, venti
portantes cogunt ad summa cacumina montis;
465hic demum fit uti turba maiore coorta
et condensa queant apparere et simul ipso
vertice de montis videantur surgere in aethram.
nam loca declarat sursum ventosa patere
res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

