This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
565esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
adiicere et calidum membris adflare vaporem,
nil magnis intervallis de corpore libant
flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
570proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
forma quoque hinc solis debet filumque videri,
nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
575lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
sive suam proprio iactat de corpore lucem,
quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
nam prius omnia, quae longe semota tuemur
580aëra per multum, specie confusa videntur
quam minui filum. quapropter luna necesse est,
quandoquidem claram speciem certamque figuram
praebet, ut est oris extremis cumque notata,
quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
585postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
scire licet perquam pauxillo posse minores
esse vel exigua maioris parte brevique.
quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
590perparvom quiddam inter dum mutare videntur
alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

