[28]
quid?
cum1 ista res nihil commovisset eius animum ad quem
veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum
modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant:
an, ut fit in civilibus bellis2—nec in vobis magis3
quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur.
pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim
amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes, inquam,
vincere volebamus; tu certe praecipue4, qui in eum
locum venisses5 ubi tibi6 esset pereundum, nisi vicisses. quamquam,
ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem
anteponas illi victoriae.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

