[146]
in eo cum
iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum
atque in tabulas relatum, praetor appellatur. at quis
appellat? magistratus aliqui? nemo. senator? ne id
quidem. Syracusanorum aliqui? minime. quis igitur
praetorem appellat? qui quaestor istius1 fuerat, P. Caesetius2.
O rem ridiculam! o desertum hominem, desperatum,
relictum3! A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi
homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis
legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes,
non denique aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani
praetorem4 appellat! quis hoc vidit, quis audivit? praetor
aequus et sapiens dimitti iubet senatum. concurrit ad me
maxima multitudo. primum senatores clamare sibi eripi
ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere,
cives Romani a me nusquam discedere. quo quidem die
nihil aegrius factum est multo labore meo5 quam ut manus
ab illo appellatore abstinerentur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

