[106]
vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis
Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam
totam esse Cereri et Liberae consecratam. hoc cum ceterae
gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est
ut in1 animis eorum insitum atque innatum esse videatur.
nam et natas esse has in his2 locis deas et fruges in ea terra
primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam,
quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore,
qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae
nominatur. quam cum investigare et conquirere Ceres
vellet, dicitur inflammasse taedas iis3 ignibus qui ex Aetnae
vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem
omnem4 peragrasse terrarum.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

