[15]
nam quod fortasse non1 nemo vestrum audierit,
istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore
actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset
cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat,
quod ad eam civitatem attineat2, demonstrabitur. intellegetis
enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto
istum Syracusanis et esse3 et fuisse.
at enim istum Siculi soli4 persequuntur: cives Romani
qui negotiantur in Sicilia5 defendunt, diligunt, salvum esse
cupiunt. primum, si ita6 esset, tamen vos in hac quaestione
de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta
est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire
oporteret.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

