[86]
Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis
atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc1 avaritiae prope
modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae
eum praesidi causa Myndum prosequeretur:
illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque
armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est.
nam quid a2 Milesiis lanae publice3 abstulerit, item de sumptu
in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum
Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer
potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra
reservabo: illud, quod neque taceri4 ullo modo neque
dici pro dignitate potest, cognoscite.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

