This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ubi ex ea turri quae circum essent opera tueri se posse sunt confisi, musculum pedes lx longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt. [2] cuius musculi haec erat forma. duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes iiii collocantur inque eis columellae pedum in altitudinem v [3] defiguntur. has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna quae musculi tegendi causa ponant collocentur. eo super tigna bipedalia iniciunt eaque [4] laminis clavisque religant. ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas iiii patentis digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant. [5] ita fastigato atque ordinatim structo ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni qui ex muro iaceretur tutus esset, contegitur. [6] super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset. coria autem ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. [7] hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali phalangis subiectis ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

