Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
Igitur Tacfarinas disperso rumore rem Romanam
aliis quoque ab nationibus lacerari eoque paulatim Africa
decedere, ac posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus
libertas servitio potior incubuissent, auget viris positisque
castris Thubuscum oppidum circumsidet. at Dolabella
contracto quod erat militum, terrore nominis Romani et
quia Numidae peditum aciem ferre nequeunt, primo sui
incessu solvit obsidium locorumque opportuna permunivit;
simul principes Musulamiorum defectionem coeptantis securi percutit. dein quia pluribus adversum Tacfarinatem
expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege
Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis
data; et praedatorias manus delecti Maurorum duxere:
ipse consultor aderat omnibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

