Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
Interea legati ab senatu regressum iam apud aram
Vbiorum Germanicum adeunt. duae ibi legiones, prima
atque vicesima, veteranique nuper missi sub vexillo hiemabant. pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem
expresserant. utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem
legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte
concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra-
ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu
subigunt. mox vagi per vias obvios habuere legatos, audita
consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas
fuga impediverat; neque aliud periclitanti subsidium quam
castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus
religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim
extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi
Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum
commaculavisset. luce demum, postquam dux et miles et
facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad
se Plancum imperat recepitque in tribunal. tum fatalem
increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere,
cur venerint legati aperit; ius legationis atque ipsius
Planci gravem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis
quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum
dimittit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

