[19] Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, 1 scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant 2 a “Noctibus” his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:
Nil cum fidibus graculost, 3 nihil cum amaracino sui.

