Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 386] circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris. [2] Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque [3] depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, 1 interrogavit quantus esset pecuniae sumptus 2 ad id totum opus absolvendum. [4] Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: “Et praeterpropter,” inquit, “alia quinquaginta.” [5] Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, 3 eum interrogavit quid significaret verbum “praeterpropter.” [6] Atque ille amicus: “Non meum,” inquit, “hoc verbum est, sed multorum hominum quos loquentis id audias; [7] quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est,” ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi 4 sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus: [8] “Quaerimus,” inquit, “quod honore quaestionis minime dignum est. [9] Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum 5 notius.” [10] At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: “Itane,” inquit, “magister, dehonestum tibi ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.