previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 268]

XX

[20arg] Verba sumpta ex Symposio Platonis, numeris 1 coagmentisque verborum scite modulateque apta, 2 exercendi gratia in Latinam orationem versa.


Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur. [2] Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus. [3] Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει: αὐτὴ ἐφ᾽ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά: οἷον νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, πίνειν ᾁδειν διαλέγεσθαι. οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ καθ᾽ αὑτὸ καλὸν αὐδέν, ἀλλ᾽ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη: καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν: οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶ, καὶ ῎ερως οὐ πᾶς ἐστὶν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλ᾽ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν.

[4] Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihiHeus,” inquit, “tu, rhetorisce,”—sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,—“videsne,” inquit, “ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum? [5] Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos,” inquit, “tamen numeros

1 cum numeris sugq. by Hosius.

2 apta, Lion; apteque composite, Beloc; aptique, ω; apta atque, Daonsté.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: