Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 240] ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta. [4] Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res,” inquit, "indicium facit. [5] Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, [6] omni poeticae venustatis laude florent; sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt. [7] Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent. [8] “In his autem,” inquit, “quae videntur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. [9] Atque uti vosmet ipsos,” inquit, “eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam: ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.