[p. 224] marito dabat, tum quae ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, ea “recipere” dicebatur, sicuti nunc quoque in venditionibus “recipi” dicuntur, quae excipiuntur neque veneunt. [7] Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu:
Postículum hoc recépit, 1 cum aedis véndidit,id est: cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit. [8] Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: “Mulier,” inquit, “et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit,” hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. [9] Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat. [10] Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem “servum recepticium,” hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo. [11] Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.