[p. 68] significatione sententiae convenit. [7] Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium. [8] Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata “ab” praepositio in “au” syllabam propter lenitatem vocis, an potius “au” particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri:
αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν,et:
῎αβρομοι, αὐίαχοι.
IV
[4arg] Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.IN sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum, multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos. [2] Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt: [3] eum Picentem fuisse genere et loco humili; et matrem eius a Pompeio