Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint,1 congregatos ipse dimitterem. Quid enim oportet me huius 2 quoque auctoritate editionis onerari, qui adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. Quid? Quod haec serum erat continere, cum illa vos certe, quorum honori data sunt, haberetis? Sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam 3 4 [p. 4] celeritatis. Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa; quam timeo, ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat ‘a Iove principium.’ Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum. ‘Potuisti illud’ dicet aliquis ‘et ante vidisse.’ Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. Audacter mehercles, sed ter centum tamen 5 hexametros habet, et fortasse tu pro collega mentions. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari, villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti 6 dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. Nam Claudi Etrusci testimonium documentum 7 est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. In fine sunt Kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis in-expertam ... 8 9 10 11 12 [p. 6]
equus maximus Domitiani Imp.
Quae superimposito moles geminata colosso
stat Latium complexa forum? caelone peractum
fluxit opus? Siculis an conformata caminis
effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?
5an te Palladiae talem, Germanice, nobis
effinxere manus, qualem modo frena tenentem
Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?
Nunc age Fama prior notum per saecula nomen
Dardanii miretur equi, cui vertice sacro
10Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide:
hunc neque discissis cepissent Pergama muris
nec grege permixto pueri innuptaeque puellae
ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector!
adde, quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,
15hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri
mixta notis belli placidamque gerentia pacem,
nec veris maiora putes: par forma decorque,
par honor, exhaustis Martem non altius armis
Bistonius portat sonipes magnoque superbit
20pondere nec tardo 13 raptus prope flumina cursu
fumat et ingenti propellit Strymona flatu. 14 [p. 8]
Par operi sedes, hinc obvia limina pandit,
qui fessus bellis adscitae 15 munere prolis
primus iter nostris ostendit in aethera divis;
25discit et e vultu, quantum tu mitior armis,
qui nee in externos facilis saevire furores
das Cattis Dacisque iidem, te signa ferente
et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.16
at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,
30illinc belligeri sublimis regia Pauli,
terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.
Ipse autem puro celsum caput aere saeptus
templa superfulges et prospectare videris,
an nova contemptis surgant Palatia flammis
35pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis
atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
dextra vetat pugnas,17 laevam Tritonia virgo
non gravat et sectae praetendens colla Medusae:
ceu stimulis accendit equum; nec dulcior usquam
40lecta deae sedes nee si, Pater, ipse teneres.
pectora, quae mundi valeant evolvere curas, 18 19 20 [p. 10]
et quis 21 se totis Temese dedit hausta metallis;
it tergo demissa chlamys: latus ense quieto
securum, magnus quanto mucrone minatur
45noctibus hibernis et sidera terret Orion.
at sonipes habitus animosque imitatus equestres
aerius attollit vultus cursumque minatur;
cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos
impetus et tantis calcaribus ilia late
50suffectura patent; vacuae pro caespite terrae
aerea captivi crinem tegit ungula Rheni.
hune et Adrasteus visum extimuisset Arion
et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua
Cyllarus. hic domini numquam mutabit habenas
55perpetuus frenis atque uni serviet astro!
vix sola sufficiunt insessaque pondere tanto 22
subter anhelat humus; nec ferro aut aere: laborant
sub genio, teneat quamvis aeterna crepido,
quae superingesti portaret culmina montis
60caeliferique attrita genu durasset Atlantis.
Nec longae traxere morae, iuvat ipsa labores
forma dei praesens operique intenta iuventus
miratur plus posse manus, strepit ardua pulsu
machina: continuus septem per culmina Martis 23
65it fragor et magnae vincit 24 vaga murmura Romae. 25 26 27 28 [p. 12]
Ipse loci custos, cuius sacrata vorago
famosique lacus nomen memorabile servant,
innumeros aeris sonitus et verbere crudo
ut sensit mugire forum, movet horrida sancto
70ora situ meritaque caput venerabile quercu.
ac primum ingentes habitus lucemque coruscam
expavit maioris equi terque ardua mersit
colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:
‘salve, magnorum proles genitorque deorum,
75auditum longe numen mihi! nunc mea felix,
nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque
immortale iubar vicina sede tueri
concessum, semel auctor ego inventorque salutis
Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,
80tu civile nefas, tu tardum in foedera montem
longo Marte domas. quod si te nostra tulissent
saecula, temptasses me non audente profundo
ire lacu. sed Roma tuas tenuisset habenas.’
Cedat equus, Latiae qui contra templa Diones
85Caesarei stat sede fori—quem traderis ausus
Pellaeo, Lysippe. duci, mox Caesaris ora
mirata cervice tulit—vix lumine fesso
explores, quam longus in hunc despectus ab illo. [p. 14]
quis rudis usque adeo, qui non, ut viderit ambos,
90tantum dicat equos quantum distare regentes?
Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem
tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret
annorumve moras: stabit, dum terra polusque,
dum Romana dies. huc et sub nocte silenti,
95cum superis terrena placent, tua turba relicto
labetur caelo miscebitque oscula iuxta,
ibit in amplexus natus fraterque paterque
et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.
Utere perpetuum populi magnique senatus
100munere. Apelleae cuperent te scribere cerac
optassetque novo similem te ponere templo
Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis
ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas
lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo,
105certus ames terras et quae tibi templa dicamus,
ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque
laetus huic dono videas dare tura nepotes.
epithalamion in Stellam et Violentillam
Unde sacro Latii sonuerunt carmine montes? [p. 16]
cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti
facundum suspendio ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque novena
5lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem
et de Pieriis vocalem fontibus undam,
quas inter vultu petulans Elegea propinquat
celsior adsueto divasque hortatur et ambit
alternum fultura 29 pedem decimamque videri
10se cupit et medias fallit permixta sorores.
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit
lumina demissam et dulci probitate rubentem,
ipsa toros et sacra parat cinctuque 30 Latino
dissimulata deam crinem vultusque genasque
15temperat atque nova gestit minor ire marita.
Nosco diem causasque sacri: te concinit iste—
pande fores!—te. Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat
20amplexum niveos optatae coniugis artus
floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
25vellere, quo Stellae Violentillaeque professus
ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus, 31 32 [p. 18]
Fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor: consumpta est fabula vulgi
30et narrata diu viderunt oscula cives.
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
35ire, redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex
aut pudor, amplexu tandem satiare petito—
contigit!—et duras pariter reminiscere noctes.
Digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
40Fata darent, si Cyaneos raperere per aestus.
hanc propter tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis,
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses. haec dona forent, nec si alma per auras
45te potius prensum aveheret 33 Tithonia biga.
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati
attulit? hic mecum, dum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina virga,
hic. Erato iocunda, doce. vacat apta movere
50colloquia et docti norunt audire penates.
Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti. 34 [p. 20]
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
55signa petunt qua ferre faces, quae pectora figi
imperet; an terris saevire an malit in undis,
an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas,
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
60Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.
hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
voce—pharetrati pressere silentia fratres.
65‘Scis ut, mater," ait " nulla mihi dextera segnis
militia; quemcumque hominum divumque dedisti,
uritur, at quondam lacrimis et supplice dextra
et votis precibusque virum concede moveri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
70sed tua turba sumus, clarus de gente Latina
est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisa tulit praesagaque formae
protinus c nostro posuit cognomina caelo,
hunc egomet tota quondam—tibi dulce—pharetra
75improbus et densa trepidantem cuspide fixi.
quamvis Ausoniis multum gener ille petitus
matribus, edomui victum dominaeque potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos,
ast illam summa leviter—sic namque iubebas—
80lampade parcentes et inerti strinximus arcu.
ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque [p. 22]
urgentem ferat, haud ulli vehementior umquam
incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.
85vidi ego et immiti cupidum decurrere campo
Hippomenes, nec sic meta pallebat in ipsa;
vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
bracchia laudavique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor, quo saeva tepebant
90aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores,
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
firmavique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo,
sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos
95indulge thalamos, noster comes ille piusque
signifer; armiferos poterat memorare labores
claraque facta virum et torrentes sanguine campos,
sed tibi plectra dedit mitisque incedere vates
maluit et nostra laurum subtexere myrto.
100hic iuvenum lapsus suaque aut externa revolvit
vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,
numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.’
Finierat 1; tenera matris cervice pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis,
105illa refert vultu non aspernata rogari:
‘grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi.
Pierius votum iuvenis cupit, hanc ego formae
egregium mirata decus, cui gloria patrum
et generis certabat honos, tellure cadentem
110excepi fovique sinu nec colla genasque 35 [p. 24]
contere nee pingui crinem deducere amomo
cessavit mea, nate, manus, mihi dulcis imago
prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias metire quid ultra
115emineat matres: quantum Latonia nymphas
virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit considere concha;
et si flammigeras potuisset scandere sedes
120hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.
huic quamvis census dederim largita beatos,
vincit opes animo, querimur iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores,
125vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo
raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
—nec satis ad cultus—huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi,
130hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros
erraret secura Daphne, si in 36 litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
135falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae
rector, in hanc vero 37 cecidisset Iuppiter auro. 38 39 [p. 26]
sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas,
nate. cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi
140inque vicem tepuisse viro.’Sic fata levavit
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
geminato temone sedet, iam Thybridis arces
145Iliaeae: pandit nitidos domus alta penates
claraque gaudentes plauserunt limina cygni.
digna deae sedes, nitidis nee sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa virent. hic flexus onyx et concolor alto
150vena mari rupesque nitent. quis purpura saepe
Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis,
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios silvis demissa vetustis
155frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.
nee servat natura vices: hic Sirius alget,
bruma tepet versumque domus sibi temperat annum.
Exsultat visu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus, quam si Paphon aequore ab alto [p. 28]
160Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
‘Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
o mihi Laurentes inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus? numquamne virili
165summittere iugo? veniet iam tristior aetas.
exerce formam et fugientibus utere donis,
non ideo tibi tale decus vultusque superbos
meque dedi, viduos ut transmittare per annos
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
170despexisse procos, etenim hic tibi sanguine toto
deditus unam omnes inter miratur amatque
nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbem
carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
hunc et bissenos—sic indulgentia pergat
175praesidis Ausonii—cernes attollere fasces
ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,
iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
180indulgebit ebur Dacasque—haec 40 gloria maior—
exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
alituum pecudumque mihi durique ferarum 41 42 [p. 30]
185non renuere greges, ipsum in conubia terrae
aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
sic rerum series mundique revertitur aetas,
unde novum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
190Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
cepisset Martem, nee me prohibente, sacerdos?’
His mulcet dictis tacitaeque 43 inspirat honorem 44
195conubii, redeunt animo iam dona precesque
et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
Asteris et vatis totam cantata per urbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit
200flectere corda libens et iam sibi dura videri.
Macte toris. Latios inter placidissime vates,
quod durum permensus iter coeptique labores 45
prendisti portus, nitidae 46 sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
205flumina demerso trahit intemerata canali.
donec Sicanios tandem prolatus anhelo 47 48 49 50 [p. 32]
ore bibat fontes; miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago venisse maritum.
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
210Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,
dulcia cum dominae dexter conubia vultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
215Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,
cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
At procul ut Stellae thalamos sensere parari
220Letous vatum pater et Semeleius Euhan,
hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et Parnase, sonas 1; illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
225tunc caras iniere fores comitique canoro
hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
230omina, iam festa fervet domus utraque pompa.
fronde virent postes, effulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae. 51 [p. 34]
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
omnis plebeio teritur praetexta tumultu:
235hinc eques, hinc iuvenum coetu 52 stola mixta laborat.
felices utrosque vocant, sed in agmine, plures
invidere viro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
quo vatem mulcere queat, dat Iuno verenda
240vincula et insignit gemina 53 Concordia taeda.
hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso
Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niveos tinxit 54 Lavinia vultus,
245cum Turno spectante rubet: non Claudia talis
respexit populos mota iam virgo carina.
Nunc opus. Aonidum comites tripodumque ministri,
diversis certare modis: eat enthea vittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
250quisque lyra. sed praecipui, qui nobile gressu
extremo fraudatis opus. date carmina festis
digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas
Callimachusque senex Umbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
255Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.
Me certe non unus amor simplexque canendi 55 56 57 [p. 36]
causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et sociam doctis haurimus ab amnibus undam;
260at te nascentem gremio mea prima recepit
Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
265nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.
Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui leges, qui castra regant,58 qui carmina ludant.
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor: tuque ipse parenti
270parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit vultus, multum de patre decoris,
plus de matre feras, at tu, pulcherrima forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
275vincla diu quaesita fove: sic damna decoris
nulla tibi; longae 59 viridis sic flore iuventae
perdurent vultus,-tardeque haec forma senescat. 60 61 [p. 38]
Villa Tiburtina Manilii Vopisci
Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci
si quis et inserto geminos Aniene penates
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantesque sibi dominum defendere villas,
5illum nec calido latravit Sirius astro,
nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas 62
10tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus, et volucres vetuit discedere natos.
O longum memoranda dies! quae mente reporto
gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
15ingenium quam mite solo! quae forma beatis
ante 63 manus artemque locis! non largius usquam
indulsit Natura sibi. nemora alta citatis
incubuere vadis: fallax responsat imago
frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas,
20ipse Anien—miranda fides—infraque superque 64 65 [p. 40]
saxeus 66 hic tumidam rabiem spumosaque ponit
murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci
Pieriosque dies et habentes carmina somnos,
litus utrumque domi, nee te mitissimus amnis
25dividit, alternas servant, praetoria ripas,
non externa sibi fluviumve obstare 67 queruntur.
Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
iactet et audaci victos delphinas ephebo!
hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
30numquam fervor aquis, datur hic transmittere visus
et voces et paene manus, sic Chalcida fluetus
expellunt reflui. sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?
35auratasne trabes an Mauros undique postes
an picturata lucentia marmora vena
mirer. an emissas per cuncta cubilia nymphas?
huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam
lucorum senium? te, quae vada fluminis infra
40cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis,
qua tibi tota quies offensaque turbine nullo
nox silet et teneros invitant 68 murmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum ripis algentibus ignem?
45duaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis
ridet anhelantes vicino flumine nymphas?
Vidi artes veterumque manus variisque metalla 69 70 71 [p. 42]
viva modis, labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas,
50quicquid et argento primum, vel in aere minori
lusit et enormes manus est experta colossos.
cum vagor aspectu visusque per omnia duco,
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus et nitidum referentes aera testae
55monstravere solum, varias ubi picta per artes
gaudet humus superatque novis asarota figuris:
expavere gradus.Quid nunc iungentia 72 mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid te, quae mediis servata penatibus arbor
60tecta per et postes liquidas emergis in auras,
quo non sub domino saevas passura bipennes?
et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais
vel non abruptos tibi debet 73 Hamadryas annos.
Quid referam alternas gemino super aggere mensas
65albentesque lacus altosque in gurgite fontes
teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?
70illic ipse antris Anien et 74 fonte relicto 75 76 77 [p. 44]
nocte sub arcana 78 glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternit pectora musco,
aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu
plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra,
75illic sulpureos cupit Albula mergere crines:
haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum viduare choris algentia possit
Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,
80et Praenestinae poterant migrare sorores.
quid hi fera Alcinoi laudem pomaria vosque,
qui numquam vacui proditis in aethera, rami?
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti
85Antiphatae, cedant vitreae iuga perfida Circes
Dulichiis ululata lupis arcemque superbae
Anxuris et sedes. Phrygio quas mitis alumno
debet anus; cedant,quae te iam solibus artis
Antia 79 nimbosa revocabunt litora bruma
90Scilicet hic illi meditantur pondera mores,
hic premitur fecunda quies virtusque serena
fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes
deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto: 80 81 [p. 46]
95haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque nivosum
sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,
si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus
sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum
100Alciden dictumque lyra maiore Catillum,
seu tibi Pindaricis animus contendere plectris
sive chelyn tollas heroa ad robora sive
liventem satiram nigra rubigine turbes 82
seu tua non alia splendescat epistola cura.
105Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza,
macte bonis animi, cuius stagnantia rura
debuit et flavis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus! sic docta frequentes
otia, sic omni detectus pectora nube
110finem Nestoreae precor egrediare senectae.
soteria Rutili Gallici
Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique 83 [p. 48]
conciliata redit dubitataque sidera cernit
Gallicus, es caelo. dive. es,84 Germanice. cordi
5—quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in annos,
ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
10inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat et sileant peioris murmura famae!
15quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
20plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
ipse veni viresque novas animumque ministra.
qui 85 caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
25iudicium mentemque viris, licet enthea vatis 86 87 [p. 50]
excludat Pimplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
30frangitur et nostras curat facundia leges.
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
35eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
40lumina et ignarae plebis lugere potentes?
non labente Numa timuit sic Curia felix
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
hoc illud: tristes invitum audire catenas,
parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
45ire, sed armatas multum sibi demere vires
dignarique manus humiles et verba precantum,
reddere iura foro nec proturbare curules
et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto reverentia Adit amori.
50ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati
terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
—quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris—, [p. 52]
sed labor intendens animique in membra vigentis
55imperium vigilesque suo pro Caesare curae,
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
Tunc deus. Alpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognomine lucos,
60respicit heu tanti pridem 88 securus alumni.
praecidensque 89 moras: ‘nunc mecum, Epidauria proles,
hinc" ait "i 90 gaudens: datur—aggredienda facultas!—
ingentem recreare virum, teneamus adorti
tendentes 91 iam fila colos: ne fulminis atri
65sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes.
nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus.
expediam. genus ipse suis permissaque retro
nobilitas: nec origo latet, sed luce sequente
70vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.
prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumeris exercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manus nec in otia pacis
75permissum laxare animos ferrumque recingi.
hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
—me quoque—perque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci 92 93 94 95 [p. 54]
Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
80quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum media de pace triumphum
85laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes 96
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palam lacera 97 poscebat Regulus umbra,
non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
90captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
Gallice, Fortuna non admirante subisti.
Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
95nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
100Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
dictamni florentis opem. quoque anguis abundat 98 99 [p. 56]
spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum 100
virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
105aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.101’
Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
Paconio monstrantque simul parentque volentes,
donec letiferas vario medicamine pestes
110et suspecta mali ruperunt nubila somni.
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium, citius non arte refectus
Telephus Haemonia, nee quae metuentis Atridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
115Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
sit curae votique locus? tamen ardua testor
sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
120aucupor 3; immensae veluti conexa carinae
cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
125hic vitae natalis erit. tu Troica dignus
saecula et Euboici transcendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles
aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, 102 103 104 [p. 58]
130sufficiam. sed saepe deis hos inter honores
caespes et exiguo placuerunt farra salino.
balneum Claudii Etrusci
Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
nee lassata voco totiens mihi numina. Musas;
et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
5terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
10iunge. puer. cyathos—set ne numerare 105 labora—
cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda.106 Clio mea ludit Etrusco.
15ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
non vos. quae culpa decus infamastis aquarum. 107 108 [p. 60]
20sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
25quas praeceps Anien atque exceptura natatus
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
30pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,
35maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus 109 Attis,
quasque Tyrus 110 niveas secat et Sidonia rupes,
40vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 111 112 [p. 62]
Synnada distinctu variat, non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animosque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
45multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis
aera. sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit labrisque nitentibus instat
50delicias mirata suas et abire recusat.
extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo 113 patet omnis ab imo,
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.
55hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
60nee si Baianis veniat novus hospes ab oris,
talia despiciet—fas sit componere magnis
parva—Neronea nee qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant
65et tua iam melius discat fortuna renasci! 114 [p. 64]
Kalendae Decembres
Et Phoebus pater et severa Pallas
et M usae procul ite feriatae:
Iani vos revocabimus Kalendis.
Saturnus mihi compede exoluta
5et multo gravidus mero December
et ridens Iocus et Sales protervi
adsint, dum refero diem beatum
laeti Caesaris ebriamque aparchen.115
Vix Aurora novos movebat ortus,
10iam bellaria 116 linea pluebant
—hunc rorem veniens profudit eurus:
quicquid nobile Ponticis nucetis,
fecundis cadit aut iugis Idymes;
quod ramis pia germinat Damascos,
15et quod percoquit ebriosa Caunos,117
largis gratuitum cadit rapinis:
molles gaioli lucuntulique,
et massis Amerina non perustis
et mustaceus et latente palma
20praegnates caryotides cadebant. 118 119 120 [p. 66]
non tantis Hyas inserena nimbis
terras obruit aut soluta Plias,
qualis per cuneos hiems Latinos
plebem grandine contudit serena.
25ducat nubila Iuppiter per orbem
et latis pluvias minetur agris,
dum nostri Iovis hi ferantur imbres.
Ecce autem caveas subit per omnis
insignis specie, decora cultu
30plebes altera non minor sedente.
hi panaria candidasque mappas
subvectant epulasque lautiores;
illi marcida vina largiuntur:
Idaeos totidem putes ministros,
35orbem, qua melior severiorque est,
et gentes alis insimul 121 togatas,
et cum tot populos, beate,122 pascas,
hunc Annona diem superba nescit.123
i nunc saecula compara, Vetustas,
40antiqui Iovis aureumque tempus:
non sic libera vina tunc fluebant
nec tardum seges occupabat annum,
una vescitur omnis ordo mensa,
parvi, femina, plebs, eques, senatus:
45libertas reverentiam remisit.
et tu quin etiam—quis hoc vacare,124
uis promittere possit hoc deorum?—
nobiscum socias dapes inisti.
iam se, quisquis is est, inops, beatus,
50convivam ducis esse gloriatur.
Hos inter fremitus novosque luxus
spectandi levis effugit voluptas: 125 126 127 128 [p. 68]
stat sexus rudis insciusque ferri;
ut pugnae capit improbus viriles!
55credas ad Tanain ferumque Phasim
Thermodontiaeas calere turmas,
hic audax subit ordo pumilorum,
quos natura brevis statim peracta
nodosum semel in globum ligavit,
60edunt vulnera conseruntque dextras
et mortem sibi—qua manu!—minantur.
ridet Mars pater et cruenta Virtus
casuraeque vagis grues rapinis
mirantur pugiles 129 ferociores.
65Iam noctis propioribus sub umbris
dives sparsio quos agit tumultus!
hic intrant faciles emi puellae,
hic agnoscitur omne. quod theatris
aut forma placet aut probatur arte.
70hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,
illic cymbala tinnulaeque Gades,
illic agmina confremunt Syrorum,
hic plebs scenica quique comminutis
permutant vitreis gregale sulpur.
75Inter quae subito cadunt volatu
immensae volucrum per astra nubes,
quas Nilus sacer horridusque Phasis,
quas udo Numidae legunt sub austro,
desunt qui rapiant sinusque pleni
80gaudent, dum nova lucra comparantur.
tollunt innumeras ad astra voces
Saturnalia principis sonantes 130 [p. 70]
et dulci dominum favore clamant:
hoc solum vetuit licere Caesar.
85Vixdum caerula nox subibat orbem,
descendit media nitens harena
densas flammeus orbis inter umbras
vincens Gnosiacae facem coronae,
conlucet polus ignibus nihilque
90obscurae patitur licere nocti,
fugit pigra Quies inersque Somnus
haec cernens alias abit in urbes,
quis spectacula, quis iocos licentes,
quis convivia, quis dapes inemptas,
95largi flumina quis canat Lyaei?
iam iam deficio tuoque Baccho 131
in serum trahor ebrius soporem.
Quos ibit procul hic dies per annos
quam nullo sacer exolescet aevo!
100dum montes Latii paterque Thybris.
dum stabit tua Roma dumque terris
quod reddis Capitolium manebit. 132

