Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21] Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur ? Sentit se carne constare; itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia 1 petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.
1 iuvantia Haase; iuvant illa Bp; vivant illa A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

