Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Si tibi vitae nostrae vera imago succurret,
videre1 videberis tibi captae cum maxime civitatis
faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires
in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia
dato. Non igni, non ferro abstinetur ; soluta legibus
scelera sunt ; ne religio quidem, quae inter arma
hostilia supplices texit, ullum impedimentum est
ruentium in praedam.
[2]
Hic ex privato, hic ex publico,
hic ex profano, hic ex sacro rapit ; hic effringit, hic
transilit ; hic non contentus angusto itinere ipsa,
quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit; hic
sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat ;
nemo non fert aliquid ex altero.
In hae aviditate generis humani o ne tu nimis
fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter
rapientes referentem !
[3]
Si indignans ingratos esse,
indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos!
Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod
dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas
nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

