Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
alii a
propositione accusatoris contraque eam1 loci oriuntur.
saepe a persona prior ducit argumenta defensor et
interim generaliter, incredibile esse a filio patrem
occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam.
facile respondetur vel quod omnia scelera in malos
[p. 66]
cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod
indignum2 sit crimina ipsa atrocitate defendi. interim proprie, quod est varium. nam dignitas et
tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum
facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique
ingenio vis est, in diversum trahuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

