Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
interim tribunos militum in Volscum agrum
ducere exercitum placuit;
[2]
Cn. Cornelius unus Romae relictus. tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.
[3]
Valerius Antium
petit, Cornelius Ecetras; quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos;
Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit.
Anxur fuit,
[4]
quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona
[p. 280]
in paludes.
[5]
ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. circummissae quattuor cohortes cum Cn. Servilio
Ahala cum inminentem urbi collem cepissent, ex loco
altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore
ac tumultu moenia invasere.
[6]
ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi; plenaque
hostium cuncta erant, et inmitis diu caedes pariter
fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium
fuit.
[7]
cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei
nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente,
ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem
multitudinem voluntariam exuit armis;
[8]
quorum ad duo
milia et quingenti vivi capiuntur. a cetera praeda
Fabius militem abstinuit,
[9]
donec collegae venirent, ab
illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse,
qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent.
qui ubi venerunt,
[10]
oppidum vetere fortuna opulentum
tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.
[11]
additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem
ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

