Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu,
C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus.
[2]
ex his
Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt
Veios documentoque fuere, quam plurium imperium
bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia,
cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad
bene rem gerendam locum hosti;
[3]
incertam namque
aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus
invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae
quam cladis est acceptum.
maesta civitas fuit vinci insueta;
[4]
odisse tribunos,
poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum
ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem
exemere.
[5]
A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit
et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul
fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria
animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex
notata indigne domo peteretur.
[6]
Veientes re secunda
elati missis circum Etruriae populos legatis iactando
tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum
tamen nullam publici consilii societatem movissent,
[p. 251]
voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt.
[7]
uni
Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi
ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum
antea, ita tum novorum colonorum caede inbutis armis
Veientibus sese coniungunt.
[8]
consultare inde principes
duorum populorum, Veios an Fidenas sedem belli
caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque traiecto
Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum.
Romae terror ingens erat.
[9]
accito exercitu a Veis
eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur
ante portam Collinam, et in muris armati dispositi,
et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque
omnia castris quam urbi similiora,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

