Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. facerent ut vellent permittentibus cunctis
mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant.
[2]
profecti cum mandata plebis patribus exposuissent,
alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam
[p. 178]
abnuere:
[3]
Appius truci ingenio et invidia praecipua1 odium in se aliorum suo in eos metiens odio, “haud
ignaro” inquit “imminet fortuna.
[4]
video donec
arma adversariis tradantur differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego
quidem moror quo minus decemviratu abeam.”
[5]
factum senatus consultum ut decemviri se primo
quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius
pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui
fraudi esset secessio militum plebisque.
[6]
his senatus consultis perfectis dimisso senatu
decemviri prodeunt in contionem abdicantque se
magistratu ingenti hominum laetitia. nuntiantur
haec plebi.
[7]
legatos quidquid in urbe hominum
supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia
turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem
concordiamque civitati restitutam.
[8]
legati pro contione: “quod bonum faustum felixque sit vobis
reique publicae, redite in patriam ad penates,
coniuges liberosque vestros; sed qua hic modestia
fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario
tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte
in urbem. in Aventinum ite, unde profecti estis.
[9]
ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis
vestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex
[p. 180]
maximus qui comitia habeat.”
[10]
ingens adsensus2 alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt
inde signa profectique Romam certant cum obviis
gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum
perveniunt.
[11]
ibi extemplo pontifice maximo comitia
habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum
L. Verginium,3 inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae,4 auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius,
[12?]
quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante
decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus
certaminibus plebi defuerat.
[13]
spe deinde magis
quam meritis electi M. Titinius M. Pomponius
C. Apronius P. Villius C. Oppius.
[14]
tribunatu inito
L. Icilius extemplo plebem rogavit et plebs scivit
ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta.
[15]
confestim de consulibus creandis cum provocatione
M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis
Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum
Flaminium appellant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

