Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem: ab externis armis otium fuit.
[2]
cum uelut uictores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem, et quod ad seniores patrum pertineret cessissent possessione rei publicae,
[3]
iuniores, id maxime quod Caesonis sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam temperauere impetus suos.
[4]
cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.
[5]
[p. 3022]mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis homines, domum inuitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; alibi popularis iuuentus erat.
[6]
ne uoce quidem incommoda, nedum ut ulla uis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus lex elusa est. nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

