Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52.
per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi,
in Sacrum montem ex Aventino transit adfirmante
Duillio non prius,
[2]
quam deseri urbem videant, curam
in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum
montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta
potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant.
via Nomentana,
[3]
cui tum Ficulensi nomen fuit, profecti
castra in monte Sacro locavere modestiam patrum
suorum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs
nullo, qui per aetatem ire posset, retractante.
[4]
prosecuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in
ea urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset,
miserabiliter rogitantes.
cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset,
[5]
in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis
utique in senatum patribus desertum apparuisset forum,
plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur:
'quid exspectabitis, patres conscripti?
[6]
si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia
passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis?
[7]
tectis ac parietibus iura
dicturi estis? non pudet lictorum vestrorum maiorem
prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis?
quid, si plebs mox, ubi parum secessione moveamur,
armata veniat?
[8]
occasune urbis vultis finire imperium?
atqui aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeis.
[9]
novam inexpertamque eam
potestatem eripuere patribus nostris; nedum hac dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim
nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii
[p. 193]
egeant?'
[10]
cum haec ex omni parte iactarentur, victi
consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in
potestate patrum adfirmant.
[11]
id modo simul orant ac
monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine
ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

