Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
per idem tempus M. Valerius Laevinus,
temptatis prius per secreta conloquia principum animis,
ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum
classe expedita venit.
[2]
ubi cum Syracusas Capuamque
captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset
[3]
adiecissetque iam inde a maioribus
traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus
alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent,
alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam cives
mallent;
[4]
Aetolos eo in maiore futuros honore, quod
gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent:
Philippum eis et Macedonas gravis accolas esse,
[5]
quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse, ut non iis modo urbibus, quas per vim
ademissent Aetolis, excedant, sed ipsam Macedoniam
infestam habeant;
[6]
et Acarnanas, quos aegre ferrent
Aetoli a corpore suo diremptos, restituturum se in
antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum—
[7]
: haec
dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui
tum praetor gentis erat, et Dorimachus, princeps Aetolorum,
[p. 321]
adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi
Romani extollentes.
[8]
maxime tamen spes potiundae
movebat Acarnaniae. igitur conscriptae condiciones,
quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent,
[9]
additumque, ut, si placeret vellentque, eodem
iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges;
[10]
bellum ut extemplo Aetoli
cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti
quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus;
[11]
urbium
Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque
et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi
Romani esset, darentque operam Romani, ut Acarnaniam Aetoli haberent;
[12]
si Aetoli pacem cum Philippo
facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem, si
Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum
dicionis essent abstinuisset;
[13]
item, si populus Romanus
foedere iungeretur regi, ut caveret, ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset.
[14]
haec convenerunt conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis,
in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
[15]
morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum. nec tamen
impedimento id rebus gerendis fuit: et Aetoli extemplo
moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum—parva insula est propinqua Aetoliae, urbem
unam eodem, quo ipsa est, nomine habet—, eam praeter
arcem vi cepit et Oeniadas Nasumque Acarnanum captas
Aetolis contribuit;
[16]
Philippumque satis implicatum bello
finitimo ratus, ne Italiam Poenosque et pacta cum
Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

