Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt,
L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C.
Papirius C. f. Masso pontifex et P. Furius Philus
augur et C. Papirius L. f. Masso decemvir sacrorum.
[2]
in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papiri
Cn. Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur
creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum
L. Cornelius Lentulus.
[3]
comitiorum consularium iam adpetebat tempus;
sed quia consules bello1 intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius Flaccus.
[4]
dictator
primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum magistrum equitum et Ap. Claudium Pulchrum,
cui Sicilia provincia in praetura fuerat.
[5]
tum praetores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero,
M. Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla. comitiis
perfectis dictator magistratu abiit.
[6]
aedilis curulis
fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius
Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic
petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis,
negantes rationem eius habendam esse, quod
[p. 346]
nondum ad petendum legitima aetas esset,
[7?]
“si2 me” inquit “omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.” tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni
repente incepto destiterint.
[8]
aedilicia largitio haec
fuit: ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice
facti et diem unum instaurati, et congii olei in vicos
singulos dati . . .3
[9?]
L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis
damnatas in exilium egerunt.
[10]
Ludi plebei per biduum
instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

