Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
hic maior solito apparatus praecipue conterruit Campanos ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam exercitum admoueret:
[2]
ad eam oppugnandam nouos exercitus scribi Romae nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse.
[3]
id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus ne praeuenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in ueteribus castris super Capuam consedit.
[4]
inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Auerni per speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidii erat, descendit.
[5]
Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam allatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit,
[6]
et Ti. Gracchum ab Luceria Beneuentum copias admouere, Q. Fabium praetorem—is filius consulis erat—<ad> Luceriam Graccho succedere iubet.
[7]
in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae reique nauali praeesset;
[8]
[p. 24021]et ceteri in suas quisque prouincias profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas priori anno regiones obtinuerunt.

