previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. [2] adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; [3] uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. [4] collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor uiolatae pudicitiae fuisset. [5] consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. [6] regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat in summa Uelia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri. [7] [p. 2010]haec dicta uolgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem uimque maiorem esse. [8] ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse. [9] 'nunquamne ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? [10] ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? [11] non obstabunt Publi Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia; deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur libertas.' delata confestim materia omnis infra Ueliam et, [12] [p. 2011]ubi nunc Uicae Potae <aedes> est, domus in infimo cliuo aedificata.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silva
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silvanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarquinienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arsia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicaepotae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Iun. Brutus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fasces
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASCES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LICTOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAGISTRA´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARQUI´NII
    • Smith's Bio, Brutus
    • Smith's Bio, Vica Pota
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: