Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum
regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque
nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem
sanguinis nominisque,
[2]
egentes exulare pateretur, nunc
monebant etiam, ne orientem morem pellendi reges
inultum sineret.
[3]
satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi, quanta vi civitates eam expetant, tanta
regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil
excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore;
[4]
adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsinna cum regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus
Romam infesto exercitu venit.
[5]
non umquam alias
ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res
tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. nec
hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa receptis in urbem regibus
vel cum servitute pacem acciperet.
[6]
multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonae
in primis habita cura, et ad frumentum conparandum
missi alii in Volscos, alii Cumas. salis quoque vendendi arbitrium, quia inpenso pretio venibat, in publicum omni suscepto sumptu ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent,
qui oneri ferendo essent:
[7]
pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. itaque haec indulgentia
patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame
adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen
non summi magis quam infimi horrerent,
[8]
nec quisquam
[p. 80]
unus malis artibus postea tam popularis esset, quam
tum bene imperando universus senatus fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

