Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. intentus perficiendo templo fabris undique
ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica
est usus, sed operis etiam ex plebe. qui cum
haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus
tamen plebs gravabatur se templa deum
[2?]
exaedificare manibus suis quam1 postquam et ad alia ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque
maximam, receptaculum omnium purgamentorum
urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus
vix nova haec magnificentia quicquam adaequare
potuit.
[3]
his laboribus exercita plebe, quia et urbi
multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse,
et colonis mittendis occupari latius imperii fines
[p. 194]
volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia2 urbi futura terra marique.
[4]
haec agenti portentum terribile visum: anguis ex
columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in
regia3 fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis.
[5]
itaque
cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere
statuit;
[6]
neque responsa sortium ulli alii committere
ausus duos filios per ignotas ea tempestate terras,
ignotiora maria in Graeciam misit.
[7]
Titus et Arruns
profecti. comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenii,4 quam cuius simulationem induerat. is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum, ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi
timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse ubi in iure
parum praesidii esset.
[8]
ergo ex industria factus ad
imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse
regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut
sub eius obtentu cognominis liberator ille populi
Romani animus latens opperiretur tempora sua.
[9]
is
tum5 ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato
[p. 196]
ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per6 ambages effigiem ingenii sui.
[10]
quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. ex infimo specu vocem
redditam ferunt, “imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri
tulerit.”
[11]
Tarquinii, ut7 Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt.
[12]
Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem velut si prolapsus cecidisset terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium
esset.
[13]
reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos
bellum summa vi parabatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

