previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 98] tantummodo vespere potui dare. Tertio die saepe fit, ne febris accedat: sed sive fuit, sive non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus; ac si manet, per triduum abstinentia, quanta maxima imperari potest1, et cotidie quotidie utendum est.


XVIII De tribus insaniae generibus.

Et febrium quidem curatio exposita est. Supersunt vero alii corporis affectus, qui huic superveniunt; ex quibus eos, qui certis partibus assignari non possunt2, protinus jungam. Incipiam ab insania, primamque hujus ipsius partem aggrediar, quae et acuta, et in febre est: φρενῖτιν Graeci appellant3. [2] Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere, et loqui aliena. Quod non quidem leve est; neque incidere potest, nisi in febre vehementi: non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. [3] Phrenesis vero tum demum est, quum continua dementia esse incipit; aut quum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Ejus autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii hilares, alii tristes sunt; alii facilius continentur, et intra verba desipiunt, alii consurgunt, et violenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent, summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent; sed exitu deprehenduntur. Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est: eos vero qui violentius se gerunt, vincire convenit4; ne vel sibi vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus aliquis, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur; quoniam.

1 cf. III, 21

2 cf. IV, 1, init.

3 cf.Hipp.

4 cf. I. Digest. de off. praes. tit. 14

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: